RSK 7

       Sic tandem vadit STIERNHÖKIUS ille JOHANNES Dictus Olai quondam, qui Dalecarlus erat. Et terras, ubi fastus habet sua regna, relinquit, Atque Senex aulae lubrica tecta fugit. Nec plus jura Atavum numerat, sed praemia recti Atque aliquid majus munere Regis habet. Quique pari veteres jam libret pondere leges, Vix aliquem Gothicis dat superesse foris. Dignaque qui Musis atque egit Apolline secum Triste fatiscentis Palladis omen habet. Me luctus jubet esse brevem, conjunctio parcum Sanguinis in laudes, optime Avuncle, tuas. Morte manet Pietas, et in hac magis aucta virescit. Tunc suus ex merito quemque recenset honos. Ergo quae pietas, non assentatio scribit, Accipito Vitae congrua verba tuae: Cum genetrix  Tua, et Pater ille piusque Qui sancta Pastor aede Broensis erat, Ingenium coeleste tuum puerilibus annis Formassent, vitae de statione abeunt. Tu postquam Patriae lustrasti docta Lycaea, Mobilitate vigens extera regna petis. Teutonidumcultas primum profectus in oras, Addiscis Tulli florida verba loqui, Aurea quae Plato, et veterum monumenta Sophorum Divinis tradunt consona sensa libris. Quoque modo Virtus belli; et Sapientia pacis Imperiis mundi culmina summa dedit. Quoque eadem mens laeva, et opes et saevior armis         .   . 

RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=