RSK 7

 Haec lege, qui calcas lapidem, vagabunde Viator, Non iter impediunt carmina pauca tuum. Hic juvenis recubo Sveca de gente, parentum Unicus egregiae filius atque spei. Cujus ut ingenuum formassent pectus honestis Moribus atque bonis artibus ingenium, Cum gerere auspicio proprio rem possem et in usum, Discuperem patriae extera scire quoque. Quo mea me virtus misere vocaret iturum, “Fausto”, dixerunt, “i rediture pede”. Hoc voto cessi, sed non rediturus, amica Etsi in principio fors mihi visa fuit. Nam postquam Oceano me captum misit Iberus, Liber et hac tutus sum mihi visus humo. Spes ubi subsidii spoliatum certa manebat, Certa peregrino spes reditusque fuit. Sed vix hanc tetigi, cum me violenta supressit Vicini subita fluminis unda nece Tale quid haud quicquam metuentem. Huic deinde sepulchro Sum festinatis inditus exsequiis. Sic ubi non speres, est finis saepe laborum, Et quo non reris tempore fata vocant. Nec mea tam, Lector, quam sors miseranda parentum: Est illis luctus, parta mihi requies.              6. Sorgesång över Erik Petri Drivius (). Manibus Erici Petri Drivii Arosiensis, qui in Hollandia in Flumine Gouda submersus obijt die . Augusti Anno . Arosiae [] Epitaphium lapidi sepulchrali destinatum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=