RSK 7

 Acta senectuti robora firma dedit, Quae licet hos lucis pereuntis sustulit orbes, Non tamen haec animi lumen ademit iners. Testes majorum tabulae, membranaque prisca, Dotibus ingenii reddita viva tui, Innumerae legum facies, variataque jura, Quae quondam Gothicis perplacuere foris, Quae spes haeredes, quod jus promovit habendi, Ut trepidi quondam causa peracta rei, Quanta fides tabulis, et quali teste probatae, Quid poterat veteres dissoluisse thoros, Quod pretium nummis, quae permutatio rerum, Quis cultus fundis, pascua quae pecori, Sylvis et lacubus, et quae vegetantur in illis, Quae captura avium, regula quaeve feris, Quis fuerit status, et quam nunc mutatus ab illo, Regni, qui a priscis traditus extat avis, Pluraque, et antiquis quondam conformia sceptris, Quae memori tradis mente, fideque bona, Qui mores Atavum, veterum quae scita parentum, Quae consulta senum, Quidve Vigerus habet Spa, Lumbrusque Pater tulerit, non jura Zamolxis, Sub Jove nec Minos, nec Themis ante Jovem, Quae fuerit facies, cum res status et regionum Nostrarum junctus vel separatus erat, Tum coluere Patres qua relligione Deosque, Apta haec ut belli temporibusque togae.                   

RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=