RSK 7

 Quam bene compositam, causis ut lumen agendis Nunc profert actor, saepe reusque suis. Ingenii qva laude Tui commota VIRAGO, Mox Secretario jura revisa dedit. Per tria nunc Regum, quae tempora primus objstj, Causis excutiens omnia puncta suis, Et fide referens ipsis sanctoque senatui, Culpis edideras jura suprema suis. Vitasti coetus, ejurastique tumultus, Et semper fictas Partium amicitias: Et paucis patulus, quaevis nec et obvia credens, Valvis et velo condita sancta tegens Ac licet ambitio procul, atque immensa cupido Inque bonis hominum gaudia vana aberant, Virtutes CHRISTINA tuas tamen optima Princeps Ponderat, et genti contulit arma tuae. Sed ne divini bona naturalia doni Praeteream, memori quam fueris animo, Audita ut vel lecta semel, ceu fixa tenebas, Auribus et chartis esset ut una fides. Testantur leges, veterum monumenta Gothorum, Ingenij vegeti quae documenta tui Octoginta annos quod non lassata senectus Nullo mutavit deteriore modo. Sobria namque tuis aetas juvenilibus annis              .  . 

RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=