Exesa haec tineis, densisque educta tenebris, Pluraque quae clara luce reposta doces. Et quoque multa senex caecus post fata relinques Scripta, quibus dubia hic jura notata patent, Clarius ex nostro Latii quam Codice scissa, Quo magis ex raro fama labore manat. Namque his compositis tua quae defluxerat aetas Non Tibi decessit, nec moritura Deo, Nec patriae est: veluti volucris Phaebea favillis, Surgit, et ex ipso pulvere viva redit. Sic labor ille tuus post ultima fata superstes Servabit vitae nomina clara tuae, Laudeque cum Gothica seros venturus in annos Occiduae numquam lucis inibit iter. Trina non offenso coluisti maxima Regum Sceptra gradu, Quarti clarus honoreque obis. Namque Hic suscipiens Patris moderamina regni Aulae consiliis admovet ipse suae. Tu quibus in dandis, tam prudens, abstemiusque Tam fidusque, datis quam taciturnus eras. Conjugium per lustra octo sine crimine consors Unum erat, et totidem pignora laeta thori. Te prior excessit conjunx fere bis quatuor annos Quae de Appelbomio Sanguine nata fuit. Primus obit lactens Carolus, nunc alter Olavus Filius insequitur busta rogumque tuum. Caetera Natorum quae nomina bina supersunt, Te quoque praeclara posteritate colunt: Nec falso augurio, foecunda prole parentes Conservant laudis spemque decusque tuae. . .
RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=