RSK 7

 Cum Phoebum Fennis doctaque plectra dedit, Prima Professoris quoque tradit munera juris. A te vult pubem discere docta suam. Tunc comis et facilis, prompta divesque Minerva Ingeniis svetus jungere temperiem, Me Tibi cognato conjunctum sangvine rectis Formasti studiis, lumine, clare, tuo, Quae si aliqua in nobis virtutis signa dedere, Grata Tuae effigies haec probitatis erunt. Pro quibus officiis quanquam tibi nulla repono Haec nisi nunc luctus quae monumenta mei. Funere sublatus tamen hoc solamen honoris Dignum habeas, nequeat quod tua forma mori. Namque tuum tumulum celebro, tradoque Camoenis, Per quas aeternum vivere fama solet. Omnis doctrinae ratio tibi cognita: Verba Juraque supremi cognita rite Dei. Mens sapiens, vox Svada tibi, tum sermo modestus, Nec cunctator eras, nec properante sono. Tranquillo spes vana procul, procul ira dolusque, Verbis vita tuis congrua factaque erant. Judice te felix, non qui quae vellet haberet, Sed qui per fatum non data non cuperet. Processus, qua vult instantia prima, secunda, Gaudere, est studio formula scripta tuo,              .  . 

RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=