RS 21

Oratio inaugurationis conventus Peritissimi collegae, amici carissimi! Institutumhistoriae iuris dedicatum, a Gustavo atque Catharina Olin Holmiae fundatum, vobis ad hunc conventum invitavit. Usque a Kalendis Januariis huius anni Suecia socius est Unionis Europaeae. Hoc nobis jus atque officium significat earn disciplinamjuris excolendi, quae inter civitates Unionis cottidie immo communior efficitur. Non tamen significat priscamdisciplinam plane jactanda. Civitatibus Europaeis, usque a tempore, quo jus Romanumfloruit, patrimoniumcommune fuit, id quod efficit ut aestimationum fundamenta in rebus publicis sicut et juris plerumque communia sint. Credo itaque, communi labore ius commune Europaeum creare poterimus. Non tamen una sola die Roma aedificata est. Hoc etiam spectat ad disciplinamjuris communem. Credo nos omnes Concordes esse, gubernatorum rei publicae, non juris consultorumesse, materiamlegumfinaliter constituere. Sed difficile hoc negotiumest; sine auxilio nullo pacto perficere poterunt. Adjutrix maxima huius opens doctrina juris est. Magni ergo nostra interest, nos bene ad hoc officiumpraeparari. Hanc ob causamvos ad hunc conventuminvitavimus. Gaudemus, gratiamhabemus quod vos, omnes venistis. Speramus, nos rationes agendi, Europae futurae felices, communiter inventuros. Vos omnes benignissime salvere iubeo. Mauritz Bäärnhielm31.5.1995

RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=