310 upp. Stadgandena i ECf 20, 28 och 29 lyder sålunda i sin helhet här återgivet efter Liebermann I: 646.^^ ECf.20. Defriborgis Alia est pax maxima, per quam omnesfirmiori statu sustentantur, scilicet sub fideiussonis stabilitate, quam Angli uocant friborgas, preter Eboracenses, qui uocant earn tyen manna tale, hoc est numerumXhominum. 20.1. Et hoc est, quod de omnibus uillis totius regni sub decennali fideiussione debebant omnes esse, ita quod, si unus ex decem forisfaceret nouem haberent eum ad rectum 20,1 a. Quodsi aufugeret, et dicerent, quod non possent habere eumad rectum, daretur eis terminus a iusticia regis triginta dierumet unius diei. 20.2. Et si possent eum inuenire, adducerent eum ad iusticiam. Ipse quidem de suo restauret dampnum quodfecerat; et de corpore suo fiat iusticia, si ad hocforisfecit. 20.3. Si autem infra supradictum terminum inueniri non poterit quia in Omni friborge unus erat capitalis, quemipsi vocabant friborges heued, ipse capitalis acciperit duos de melioribus in suo friborge et de tribus friborgis propinquioribus uicinis suis accipiat de unoquoque capitalem et duos similiter de melioribus, si poterit eos habere, et se duodecimo expurget se et friborgumsuum, sifacerepoterit, de forisfacto et fuga supradicti malefactoris. 20.4. Quodsi facere non poterit, restaurarent dampnum, quod ipsefacerat, de proprioforisfactoris, quantum durauerit, et de suo; et erga iusticiam emendent, secundum quod legaliter iudicatum fuerit eis. 20.5. Et tamen sacramentum, quod non potuerunt complere per uicinos per se ipsos nouem iurent: se immunes. 20.6. Et si aliquando potuerint eum recuperare, aut adducent eum ad iusticiam, si potuerint, aut dicent iusticie, ubi sit. 28. Quare fridborgi constituti sunt. Cumautemuiderent, quod aliqui stulti libenter forisfaciebant erga uicinos suos, sapientiores ceperunt consilum intra se, quomodo eos reprimerent; et sic imposuerunt iusticiarios super quosque decemfriborghas, quos decanos possumus dicere; Anglice autem tyenpe heued uocati sunt, hos est caput de decem. 28,1. Isti inter uillas, inter uicinos tractabant causas et, secundumquod forisfacture erant, emenditiones et concordationes, uidelicet de pascuis, de pratis, de messibus, de decertationibus inter uicinos et de multis huiusmodi, que frequenter insurgunt. Stadganden finnes även återgivna hos W.mtz, Deutsche Verfassungsgeschichte I: 459 ff. i han Beilage I, Von der sogennanten Gesamtburgerschaft, ss. 454-496, samt hos Stubbs, Select Chartes illustrative of English Constitutional History, 8:e uppl. s. 77.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjYyNDk=